- PEDISSEQUI
- PEDISSEQUIservi erant, qui dominum dominamve sequebantur, quemadmodum et illis anteambulones, et istis anteambulatrices suae erant. De Pedissequis legatis IC. in l. 65. ff. legat. 2. Pedissequis meis, quos ad curam Templi reliqui. Meminit quoque eorum Phaedrus l. 4. fab. 4. v. 36.Vestem, uniones, Pedissequos, et coetera,Illi assignate, vitam quaeluxu trahit.Athenaeus item, qui ideo servorum myriades comparatas fuisse scribit, ut comitum, anteambulonum, asseclarum copia ne deesset. Ammianus l. 14. Nonnullos fulgentes sericis indumentis, ut ducendos ad mortem, vel ut sine diritate ominis loquamur, praegresôexercitu, arma cogentes manipulatim concit atô fragore sequitur multitudo servorum. Unde magnum Pedissequorum fuisse numerum colligimus: quos ex Maurorum Aethiopumve natione aliqui habuerunt, ut gloriosulus ille apud Theophrastum, Character. Cimonem, inclitum Atheniensium Ducem, semper Pedissequos cum nummis secutos esse, ut, si quis opis eius indigeret, haberet quod statim daret, narrat Corn. Nepos in eius vita. c. ult. Alii erant, queri ad Pedes, qui epulanti domino adstabant, inde appellationem nacti. Seneca de Benefic. l. 3. c. 27. Servus, qui cenanti ad Pedes steterat, narrat quaeinter cenam ebrius dixisset. Vide quoque Suetonium in Calig. c. 26. et eundem Senecam Ep. 27. Cicero circumpedes appellat in Verrem 2. Servos artifices pupilli cum haberent domi, circumpedes autem homines formosos et literatos. Literatos quidem, ut Calvisius Sabinus, apud Senec. formosos, ut plerique omnes e secta hominum beatiorum, qui pueris formâ insignibus non Tricclinium modo, sed et Coquinam referserunt. Vide Martialem l. 10. Epigr. 60. Fuit autem, quos ad Pedes vocabant, officium, soleas accumbentium dominorum custodire. Martial. l. 12. Epigr. 89.Bis Cotta soleas perdidisse se questus,Dum negligentem ducit ad pedes vernam,Qui solus inopi praestat et facit turbam:Excogitavit homo sagax, et astutus,Ne facere posset tale saepius damnum:Excalceatus ire coepit ad cenam.Eosdem dixerunt a Pedibus. Cicer. l. 8. ad Att. Ep. 5. Necullam ob aliam causam Pollucem, servum a Pedibus meum, Romam misi. Martial. festive, l. 3. Epigr. 23.Omnia cum retro pueris obsonia tradas,Cur non mensa tibi ponitur a Pedibus?Et haec demum esset, in sacris tabulis, vera et germana statio Mariae Magdalenae, quam Pictores, inscitiâ per manus et penicillos traditâ, coniurârunt, ut perpetuo contra fidem Historiae, in triclinio Simoniano, male collocarent, Laur. Pignorius Comm. de Servis. Redeo ad Pedissequos, vel potius Pedissequas, namque et ex hoc sexu fuisse, docet Terentius Andria, Actu 1. Sc. 1. v. 96.——— Accedo ad Pedissequas.Vide quoque l. 59. ff. de manumiss. testam. in qua est, Pedissequas omnes, quarum nomina in rationibus meis scripta sunt. Hae nobiliores Matronas sequebantur, ut et quas δουλάρια vocant in universum Lucianus Lexiphane. Harum favorem captabant, dominae placituri. Plautus Asinar. Actu 1. sc. 3. v. 31.———— Illi rei studet,Volt placere sese amicae, volt mihi, volt Pedissequae:Nec ipsos pueros sine comitibus Pedissequisque fuisse, cum in publicum prodirent. discimus ex Cornificio l. 4. Gorgia Pedissequa puerorum, absconde pueros, defende, fac incolumes ad Adolescenttam perducas. Apud minus pudicas mulieres huius comitatus portio fuerunt, Salutigeruli pueri, Internuntii ministri, quorumque meminit Iuvenal. Sat. 14. v. 28.Ut non ter decies respiret, conscia matriVirgo fuit, ceras nunc hanc dictante pusillasImplet, et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.Vide plura, apud praefatum Pignorium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.